Prophetia Jeremiae*

Caput 45: Versus 1

Verbum quod locutus est Jeremias,etc. Rudis adhuc in tolerantia passionum quas exsperturus erat Baruch, expavit captivitatis calamitatem quae tempore Joachim filii Josiae regis Juda imminebat, unde conqueritur dolorem additum dolori suo, cui responsum est a Domino quia superflue quaerat sibi pacem, cum totus populus laboret sub fasce tribulationum. Significat autem eos qui in pressura tribulationum vel persecutionum, quibus in praesenti Ecclesia gravatur, pusillanimitate titubant, quaerentes consolationem, quae in futuro promittitur. Unde:Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudiumJoan. 16..
(* Traductions européennes)